Thomas Percy
Thomas Percy (natus die 13 Aprilis 1728 Bridgnorth in Salopiensi comitatu, mortuus die 30 Septembris 1811 Dromore in Comitatu Down Hiberniae Septentrionalis tamquam episcopus) fuit poeta, theologus et antiquarius Britannicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Anno 1769 cappellanus in aula regis Georgii III et anno 1792 episcopus Dromore in Hibernia creatus est.
Illustris factus est postquam edidit Reliques of Ancient English Poetry anno 1765 tribus in tomis, collectionem cantuum necnon carminum epicolyricorum veterum Anglicorum et Scoticorum. Ita generatim studium poeseos popularis in multis excitari potuit, tam in insulis Britannicis quam in continenti: in Germania e.g. moti sunt Ioannes Gottfriedus Herder, Ioannes Volfgangus Goethius et Godefridus Augustus Bürger); in Anglia ipse Gualterus Scott iuvenis inspirationem egregiam ab Percy accepit. Id opus fundamento fuit pro collectione Francisci Iacobi Child The English and Scottish Popular Ballads (1882–1898).[1]
Notissimum est eius poema The Hermit of Warkworth et epicolyricum O Nanny, Wilt Thou Gang with Me?. Sodalitas quaedam pro eo nominata (Percy-Society) anno 1840 condita est et annis duodecim tomos cantuales XCIV vulgavit. Anno 1759 in matrimonium duxit Annam Gutterridge; inter episcopi amicos fuerunt e.g. Iacobus Boswell, Samuel Johnson, Iosephus Warton et Thomas Warton.
Cum esset parochus ad Easton Maudit in amici domo invenit manuscripta circa annum 1650 in quibus testimonia viva voce data litteris mandata erant; quae manuscripta fomiti pro ligno in fornace essent. In paginis conservatis erant Romanensia de rege Arthuro, carmina et cantilenae stratariae necnon popularia de rebus gestis necnon de Roberto Hood. Samuel Johnson et poeta Gulielmus Shenstone editionem hortabantur.
Anno 1761 Percy librum de Sinarum historia convertit ex lingua Lusitanica, anno 1763 edidit Five Pieces of Runic Poetry anno 1765 Reliques of Ancient English Poetry, anno 1770 Northern Antiquities (interpretationem libri Henrici Mallet de Daniae) et denique anno 1771 The Hermit of Warkworth.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Uwe Böker: Reliques of Ancient English Poetry. In: Hauptwerke der englischen Literatur. Einzeldarstellungen und Interpretationen. Bd. 1. Von den Anfängen bis zum Ende des Viktorianischen Zeitalters. Kindler Verlag, Monaci 1995, ISBN 3-463-40271-8, p. 443-444.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Percy spectant (Thomas Percy, Thomas Percy (bishop of Dromore)). |