Ioannes Ivanov Bagrianov
Ioannes Ivanov Bagrianov (Bulgarice Иван Иванов Багрянов, natus die 17 Octobris 1891 in Abrito provincia, mortuus die 1 Februarii 1945 Serdicae) legatus ac rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Finitis scholae studiis ab anno 1912 ad 1913 inter bella Balcanica et ab 1915 ad 1918 inter primum bellum mundanum miles atque postremo maior erat. Bello confecto Serdicae iurisprudentiae studebat. Deinde legatus Bulgariae ad civitates varias operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1938 ad 1941 in consiliis ministrorum Georgii Kjoseivanov et Bogdan Filov administer agriculturae et silvarum erat. Die 1 Iunii 1944 inter secundum bellum mundanum a regentibus Regni Bulgarici praeses ministrorum nominatus est, ut pacem cum alligatis occidentibus peteret. Die 26 Augusti foedus cum Germania dissolvit atque Bulgariam neutris partis esse. Eodem tempore leges antiiudaicas tollere iussit. Sed iam die 23 Augusti eiusdem anni Romania ad Unionem Sovieticam transierat. Itaque alligati nunc poposcerunt, ut Bulgaria bellum contra Germaniam coepit. Haec quod facere non voluit, die 2 Septembris 1944 a regentibus dismissus et Constantinus Muraviev eius successor factus est.
Mors
[recensere | fontem recensere]Postquam Communistae die 9 Septembris 1944 rerum potiti sunt, incarceratus? et post "iudicium populi" die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Biographia apud seconde-guerre.com (lingua Francogallica)
- Biographia et imago consilii ministrorum Baagrianov a Krikor M. Berberian compositae (lingua Anglica)