Jump to content

Gilbertus Baderonis filius

E Vicipaedia

Gilbertus Baderonis filius de Monemuta (natus saeculo 12; mortuus anno circiter 1189), patre Baderone inter annos 1170/1176 mortuo, dominus Monemutae factus est ubi castellum fines Cambriae et Angliae olim protexit. Gilbertus fuit etiam patronus poëtae Anglo- sive Cambro-Normannici Hugonis de Rotelande, qui eo fabulam titulo Protheselaus dicavit. Gilbertus testis fuit anno circiter 1170 iuxta sororem Rohesiam, quae cum marito suo Hugone de Lacy dona coenobio Monemutensi dedit.[1] Gilberto anno circiter 1189 mortuo Iohannes de Monemuta dominium castellumque tenuit.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)
  • André de Mandach, Naissance et développement de la chanson de geste en Europe, IV: Chanson d'Aspremont (Genavae: Droz, 1980) pp. 18-27 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]