Archiepiscopus maior
Archiepiscopus maior est metropolita sedis determinatae vel agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae catholicae orientali sui iuris titulo patriarchali non insignitae praeest. Archiepiscopo maiori competit potestas in omnes episcopos non exceptis metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae catholicae auctoritate approbati. Quae in iure canonico de patriarchis dicuntur, de archiepiscopis maioribus valere intelleguntur, cum unica differentia: post electionem archiepiscopi maioris, a Synodo episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris peractam, electus per litteras manu propria subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis confirmationem, in electione vero patriarchae confirmatio electionis non requiritur.
Archiepiscopi maiores sunt ipso iure membra Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
In 2011 in Ecclesia Catholica quattuor archiepiscopi maiores sunt:
- Sviatoslav Shevchuk, Archiepiscopus Maior Kioviensis-Haliciensis (Ucraina)
- Georgius Alencherry, Archiepiscopus Maior Ernakulamensis-Angamaliensis Syrorum Malabarensium (India)
- Isaac Cleemis Thottunkal, Archiepiscopus Maior Trivandrensis Syrorum Malankarensium (India)
- Lucianus Mureşan, Archiepiscopus Maior Fagarasiensis et Albae Juliensis Romenorum (Romania).