Universitas Upsaliensis
Civitas: Suecia
Locus: 59°51′27″N 17°37′44″E
Situs: Uppsala Municipality
Rectio
Origo
Inceptio: 1477
Commemoratio
Tabula aut despectus
Universitas Upsaliensis[1] est universitas Upsaliae in urbe, Sueciae omnis antiquissima, anno 1477 condita. Olim ibi theologia tantum docebatur, sed hodie omnes scientiae. Universitas circa 40 000 scholasticos habet. Sententia eius Latine in insignia "Gratiae Veritas Naturae" legitur.
Nomina antiquiora et sollemnia sunt "Academia Regia" et "Universitas Regia Ubsaliensis". Suecice Uppsala universitet nuncupatur.
Ericus Acharius, Ioannes Erhard Areschoug, Ioannes Campanius, Andreas Celsius, Carolus Alexander Clerck, Ioannes Petrus Falck, Dag Hammarskjöld, Carolus Linnaeus, Magnus Gustavus Mittag-Leffler, Ioannes Andreas Murray, Daniel Solander, Gunnel Vallquist, Marcus Wallenberg alumni Universitatis Upsaliensis fuerunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Upsaliensem spectant. |
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |