Jump to content

Nicias

E Vicipaedia

Nicias filius Nicerati, mortuus in Sicilia anno 413 a.C.n., fuit civis Atheniensis quinti saeculi a.C.n. inter clarissimos post Periclem. Certe Aristoteles eum inter optimos politicos recentiores numerabat una cum Thucydide et Theramene[1].

De rebus gestis

[recensere | fontem recensere]

Saepe strategus a populo designatus usque ad 415 a.C.n. feliciter exercitus sibi mandatos duxit. In contionibus tamen demagogis ad bellum plebem incitantibus, ut Cleoni et Alcibiadi, moderatione sententiarum suarum obviam ire solebat. Paci inter Lacedaemonios et Atheniensibus anno 421 a.C.n. factae nomen suum dedit. Invitus igitur magnae expeditioni Siciliensi praefuit eo magis quo Alcibiade sacrilegii accusato et revocato praecipuus dux relictus est. Tum timiditate animi et tarditate consiliorum patriae cladem auxit. Ipse captus et necatus est etsi Thucydides[2] existimabat minime ex omnibus viris quos cognosset Niciam ob sanctitatem vitae tale exitium pati meruisse. Plutarchus eius vitam conscripsit quam cum viro Romano Marco Licinio Crasso contulit quia uterque in longinqua expeditione periit tum cum ad summum fastigium suae civitatis iam pervenerant.

Niciae fuit filius, Niceratos, quem perire iusserunt trigintaviri[3]. Item duo fratres ei fuerunt quorum alter Eucrates strategus anno 404 a.C.n. trigintaviratui et paci adversabatur atque ideo cicutam bibit[4], alter Diognetos post quadringentiviros anno 411 a.C.n. eversos in exsilium profectus tempore trigintavirum Athenas rediit[5].

  1. Aristoteles, De republica Atheniensium 28.5.
  2. Historiae VII.86
  3. Lysias, Oratio XVIII 6-8.
  4. Lysias, Oratio XVIII 4-5.
  5. Lysias, Oratio XVIII 9-12.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]