Iosephus de Eichendorff
Iosephus de Eichendorff (natus in Castello Łubowice apud Ratiboriam die 10 Martii 1788; mortuus 1857 Nysa in Palatinatu Oppoliensi die 26 Novembris) fuit poeta Germanicus romanticismum fovens.
Vita
[recensere | fontem recensere]Iosephus more catholico et sumptu patricio educatus ex anno 1801 gymnasium catholicum Vratislaviense frequentavit. Quadriennio post Salinis Saxonicis et Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Cuius facultatem poeticam magnam Achim von Arnim, Clemens Brentano, Iosephus Görres, Fredericus Creuzer et Otho de Loeben Heidelbergae alebant atque maturabant.
Itaque Iosephus consilium de carminibus pangendis cepit. Notiones romanticismi Eichendorffiani[1] nupserunt et odio occupatorum Francogallicorum et detrectationi illuminismi. In initio falso nomine Florentis poemata diversis locis publicavit, postid scripsit mythistoriam Ahnung und Gegenwart (redactio ultima anno 1811). Vere anni 1813, cum rex Borussiae patriae saluti consulens litteras An mein Volk promulgavisset, in Silesiam reditum est. Eichendorff, qui in Austria manere maluerat, voluntariam militiam extra ordinem professus est Ludovico Adolpho Gulielmo Lützow duce.
Pace composita nuptiarum sollemnia facta sunt et Eichendorff in administratione publica Vratislaviensi operam dabat. Anno 1821 Gedani consiliarius in rebus ecclesiasticis et scholasticis creatus est, triennio post in eisdem rebus Regiomontii. Cum aliis studebat de istis veteribus arcibus Ordinis Teutonicorum reconstituendis, quae Malbork in Pomerania sitae sunt. Anno 1831 Berolinum missus est ut in ministerio educationis publicae laboraret. Iosepho autem viro catholico annis 1839 et 1840, tempore sic dictarum querelarum Coloniensium, custodia voluntatis Berolinensis difficillima facta est - et dimissioni annuit.
Unde cum filiae familiaribus Gedani degebat, postea Vindobonae, Dresdae (usque autumnum anni 1850), iterum Berolini et in praediis Sedlnice in Moravia. Denique apud filiam in oppido Nysa in Silesia Superiore inveniebatur ubi naturae concessit.
Gravitudo in litteris propriis
[recensere | fontem recensere]Ecce opuscularum series: Krieg den Philistern (fabula dramatica; Berolini 1824); Aus dem Leben eines Taugenichts (novella vulgo gratiosissima; Berolini 1826); Meierbeths Glück und Ende (tragoedia satirica cum cantoribus et saltatoribus; Berolini 1828); Ezzelin von Romano (tragoedia; Regiomontii 1828); Der letzte Held von Marienburg (tragoedia; Regiomontii 1830); Die Freier (comoedia; Stutgardiae 1833); Dichter und ihre Gesellen (novella; Berolini 1834); Gedichte (poesis; Berolini 1837).
Carmina eius, quae naturae somnium sensibus feliciter coniungunt, veras romaniticismi Theodisci gemmas esse constat. Quorum effectum simplicitas, vis et vigor innatus porro augent, ut perhibetur e.g. in cantu In einem kühlen Grunde. Maximi momenti insuper sunt cantilenarum cyclus Frühling und Liebe, opera Zeitgedichte (tempore bellorum contra Napoleonem tyrannum gestorum), corollae Geistliche Gedichte et Lieder auf den Tod meines Kindes. In novellis quoque (quarum notissima sine dubio habeatur Aus dem Leben eines Taugenichts) efficiebant narratio modesta una cum abundantia sensuum lyricorum.
Eichendorff ineptiis litterarum indagandarum plaudens
[recensere | fontem recensere]Ex annis 1830 Eichendorff litterarum historiam sibi amplexus est. In principio opera e lingua Hispanica mediaevali convertit atque septentrionalibus tradidit, inter quae Der Graf Lucanor (Berolini 1843) et Geistliche Schauspiele Calderons (Stutgardiae 1846–1853). Libello Über die ethische und religiöse Bedeutung der neuen romantischen Poesie in Deutschland (Lipsiae 1847) Eichendorff criticus litteras multas modum in Catholicum reinterpretari coepit.
Quod inceptum complebant opera Der deutsche Roman des 18. Jahrhunderts in seinem Verhältnis zum Christentum (Lipsiae 1851), Zur Geschichte des Dramas (Lipsiae 1854) et Geschichte der poetischen Literatur Deutschlands (Paderbronnae 1857). Litteras Hispanicas (scilicet Catholicas) earumque vestigia in romanticismo Theodisco celebrare solebat.
Assiduus usus uni rei deditus mox in propriis opusculis posterioribus videri potuit, e.g. in poeticis narrationibus Julian. Ein Romanzenzyklus (Lipsiae 1853), Robert und Guiscard (Lipsiae 1855), et Lucius (Lipsiae 1857).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum de Eichendorff spectant. |
- Vicifons
- Nexus apud DDB
- Opera apud Zeno.org
- Taberna Ratisbonensis de rebus Eichendorffianis
- Cantilenarum collectio