Gnathostomata (< Graecis γνάθος 'maxilla' + στόμα 'os') sunt infraphylum Vertebratorum maxillis praeditorum. Infraphylo sunt circa 60 000 specierum descriptarum, quae 99 centesimae omnium Vertebratorum vivorum una sunt. Praeter maxillas oppositas, Gnathostomatibus sunt dentes, pares appendices, et aequus auris interioris canalis semicircularis, cum physiologicis et cellularibus proprietatibus anatomicis, inter quas vaginae myelini? neuronorum. Alia proprietas est systema immunitatis accommodans, quod recombinatione V(D)J utitur ad creandos situs agnoscentes antigenorum pro recombinatione genetica in geno variabilium receptorum lymphocytorum?.[2]
- Infraphylum Gnathostomata
- (sine gradu) Teleostomi (Acanthodii et Osteichthyes)
- (sine gradu) Amniota
- ↑ C. Gegenbauer, Grundriss der Vergleichenden Anatomie (1874) editio 2a
- ↑ Cooper, M. D., et M. N. Alder (Februario 2006). "The evolution of adaptive immune systems". Cell 124 (4): 815–22 .