Jump to content

Miles Balakirev

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Miles Balakirev
Res apud Vicidata repertae:
Miles Balakirev: imago
Miles Balakirev: imago
Nativitas: 21 Decembris 1836; Novogardia Inferior
Obitus: 16 Maii 1910; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Miles[1] Alexii filius Balakirev (Russice Милий Алексеевич Балакирев, tr. Milij Aleksejevič Balakirev; 18371910) fuit compositor, clavicen, et syntonarius Russicus. Ut plurimum creabat musicam instrumentalem (symphonias et musicam pro clavile - e.g., "phantasiam orientalem" Islamej). Fabulae canticae et cantiones, quas Balakirev scripsit, etiam celeberrimae sunt. Thema populi est medium eius creaturae thema.

Miles Balakirev, inter annos 1860 et 1870

Balakirev natus est 21 Decembris 1836[2] Novogardiae Inferiori, ubi et Alexandri Ulybyšev familiaris et discipulus fuit. Annis 1853, 1853?, et 1855 in Universitate Casanensi studebat.

Anno 1856, Petropoli primo ut clavicen et syntonarius egressus est. Fuit conditor circuli compositorum Russicorum, Nova Russica Schola Musicalis (Russice «Новая русская музыкальная школа», Novaja russkaja muzykal’naja škola), Circulus Balakirevensis (Russice «Балакиревский кружок», Balakirevskij kružok) seu Acervulus Fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka) nominati. Anno 1862, Balakirev et syntonarius Lomakin instituerunt Gratuitam Scholam Musicam, quae facta est sedes popularis educationis musicae divulgationisque musicae Russicae. Annis 18671869, Balakirev erat syntonarius princeps Societatis Musicae Russicae.

Fine decennii 186 et decennio 187 maiorem partem operum suorum scripsit. Decennio 188 Balakirev ut compositor paene tacebat, sed decennio 189 ineunti iterum componere incepit. Ab anno 1881 ad annum 1908, ille Scholam Musicam Gratuitam administravit.

Balakirev mortuus est Petropoli 16 Maii[3] 1910.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Český hudební slovník osob a institucí • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives