Translatio imperii vocatur ratio historiographiae qua imperium ex alio imperio ad alium transfertur secundum doctrinam medio aevo creditam. Exempli gratia, imperium imperii Romani translatum est ad imperium Imperii Romani Sacri. Unumquodque imperium aliud habet quod id sequitur.

Quattuor regna aliud aliud sequentia describuntur a propheta Daniel; vide Vulgatam, Daniel 7-8, 13seqq. Quae res fundamentum est doctrinae quae est de translatione imperii.

Quomodo vox translatio imperii medio aevo applicata sit

recensere

Imperio Romano occidentali anno 476 everso per saecula in partibus occidentalibus imperii nemo auctoritatem tituli imperatoris Romanorum sumpsit etiamsi quidem imperatoribus partis orientalis imperii hic titulus ab ceteris princibius nominatim quidem tributus sit. Die quidem 25 Decembris 800, Leo Papa III cum Carolum regem Francorum imperatorem Romanorum eo invito coronare ausus esset imperium a manibus Romanorum in dicionem Francorum translatum esse affirmavit. Itaque imperatore coronato occidentale imperium restitutum esse consentire scriptores huius saeculi magis magisque consueverunt. Exinde autem imperio verum Francorum tres in partes diviso reges Franciae orientalis sibi vestigia imperatoris adrogaverunt. Tamen tredecimo saeculo tantum appellatio huius regni ut Sacrum Romanum imperium in uso venit. Multa posthac saecula imperatores Francorum translatione veteris imperii papali cum auctoritate sacrata esset in legibus conscribundis iuraque antiqui imperii exercendis hoc titulo nixi sunt.

Praecipue scriptores atque eruditi infra enumerati in operibus suis translationem imperii promulgaverunt:

  • Otto Frisingensis (episcopus Theodiscus 12 saeculi): Romanum imperium → Imperium Orientale Byzantinum dictum → Regnum Francorum → Sacrum Romanum Imperium
  • Christianus de Trecis (poeta Farncogallicus, 12 saeculi): Graecia antiqua → imperium Romanum → regnum Francorum

Nexus interni

Nexus externus

recensere